Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 10.1.70
lat quintilian phi001 perseus lat2
nec nihil profecto viderunt, qui orationes, quae Charisii nomini addicuntur, a Menandro scriptas putant. sed mihi longe magis orator probari in opere suo videtur, nisi forte aut illa iudicia, quae Epitrepontes, Epicleros, Locroe habent, aut meditationes in Psophodee, Nomothete, Hypobolimaeo non omnibus oratoriis numeris sunt absolutae. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable