LOGOI

Passage

Quintilian, Institutio Oratoria 10.1.97

lat quintilian phi001 perseus lat2

tragoediae scriptores veterum Accius atque Pacuvius clarissimi gravitate sententiarum, verborum pondere, auctoritate personarum. ceterum nitor et summa in excolendis operibus manus magis videri potest temporibus quam ipsis defuisse. virium tamen Accio plus tribuitur; Pacuvium videri doctiorem qui esse docti adfectant volunt.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable