LOGOI

Passage

Quintilian, Institutio Oratoria 10.3.20

lat quintilian phi001 perseus lat2

quo fit, ut non rudia tantum et fortuita, sed impropria interim, dum sola est connectendi sermonis cupiditas, effluant, quae nec scribentium curam nec dicentium impetum consequantur. at idem ille, qui excipit, si tardior in scribendo aut incertior in intellegendo velut offensator fuit, inhibetur cursus, atque omnis quae erat concepta mentis intentio mora et interdum iracundia excutitur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable