Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 10.3.32
lat quintilian phi001 perseus lat2
relinquendae autem in utrolibet genere contra erunt vacuae tabellae, in quibus libera adiiciendo sit excursio. nam interim pigritiam emendandi angustiae faciunt aut certe novorum interpositione priora confundant. ne latas quidem ultra modum esse ceras velim, expertus iuvenem studiosum alioqui praelongos habuisse sermones, quia illos numero versuum metiebatur, idque vitium, quod frequenti admonitione corrigi non potuerat, mutatis codicibus esse sublatum. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable