LOGOI

Passage

Quintilian, Institutio Oratoria 10.4.1

lat quintilian phi001 perseus lat2

sequitur emendatio, pars studiorum longe utilissima. neque enim sine causa creditum est stilum non minus agere, cum delet. huius autem operis est adiicere, detrahere, mutare. sed facilius in iis simpliciusque iudicium, quae replenda vel deicienda sunt; premere vero tumentia, humilia extollere, luxuriantia adstringere, inordinata digerere, soluta componere, exultantia coercere, duplicis operae. nam et damnanda sunt quae placuerunt et invenienda quae fugerant.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable