Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 10.4.4
lat quintilian phi001 perseus lat2
sit ergo aliquando quod placeat aut certe quod sufficiat, ut opus poliat lima, non exterat. temporis quoque esse debet modus. nam quod Cinnae Zmyrnam novem annis accepimus scriptam, et panegyricum Isocratis, qui parcissime, decem annis dicunt elaboratum, ad oratorem nihil pertinet, cuius nullum erit, si tam tardum fuerit, auxilium. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable