LOGOI

Passage

Quintilian, Institutio Oratoria 10.7.1

lat quintilian phi001 perseus lat2

Maximus vero studiorum fructus est et velut primus quoddam amplissimum longi laboris ex tempore dicendi facultas, quam qui non erit consecutus, mea quidem sententia civilibus officiis renuntiabit et solam scribendi facultatem potius ad alia opera convertet. vix enim bonae fidei viro convenit auxilium in publicum polliceri, quod praesentissimis quibusque periculis desit, intrare portum ad quem navis accedere nisi lenibus ventis vecta non possit,

Provenance