LOGOI

Passage

Quintilian, Institutio Oratoria 10.7.32

lat quintilian phi001 perseus lat2

illud quod Laenas praecipit displicet mihi, vel in his quae scripserimus velut summas in commentarium et capita conferre. facit enim ediscendi negligentiam haec ipsa fiducia et lacerat ac deformat orationem. ego autem ne scribendum quidem puto, quod non sinus memoria persecuturi. nam hic quoque accidit, ut revocet nos cogitatio ad illa elaborata nec sinat praesentem fortunam experiri.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable