Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 10.7.6
lat quintilian phi001 perseus lat2
quisquis autem via dicet, ducetur ante omnia rerum ipsa serie velut duce; propter quod homines etiam modice exercitati facillime tenorem in narrationibus servant. deinde , quid quoque loco quaerant, scient. nec circumspectabunt nec offerentibus se aliunde sensibus turbabuntur nec confundent ex diversis orationem velut salientes huc illuc nec usquam insistentes. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable