Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 11.1.22
lat quintilian phi001 perseus lat2
ambitiosissimum gloriandi genus est etiam deridere. ab aliis ergo laudemur; nam ipsos, ut Demosthenes ait, erubescere, etiam cum ab alis laudabimur, decet. neque hoc dico, non aliquando de rebus a se gestis oratori esse dicendum, sicut eidem Demostheni pro Ctesiphonte; quod tamen ita emendavit, ut necessitatem id faciendi ostenderet invidiamque omnem in eum regereret, qui hoc se coegisset. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable