Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 11.1.66
lat quintilian phi001 perseus lat2
quod de matre dixi, de utroque parente accipiendum est; nam inter patres etiam filiosque, cum intervenisset emancipatio, litigatum scio. in aliis quoque propinquitatibus custodiendum est, ut inviti et necessario et parce iudicemur dixisse, magis autem aut minus, ut cuique personae debetur reverentia. eadem pro libertis adversus patronos observantia. et ut semel plura complectar, nunquam decebit sic adversus tales agere personas, quomodo contra nos agi ab hominibus condicionis eiusdem iniquo animo tulissemus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable