LOGOI

Passage

Quintilian, Institutio Oratoria 11.1.69

lat quintilian phi001 perseus lat2

duae simul huiusmodi personae Ciceroni pro Murena dicenti obstiterunt, M. Catonis Serviique Sulpicii. quam decenter tamen Sulpicio, cum omnes concessisset virtutes, scientiam petendi consulatus ademit? quid enim aliud esset, quo se victum homo nobilis et iuris antistes magis ferret? ut vero rationem defensionis suae reddidit, cum se studuisse petitioni Sulpicii contra honorem Murenae, non idem debere accusationi contra caput diceret!

Provenance