Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 11.1.77
lat quintilian phi001 perseus lat2
accidit etiam nonnunquam ut eadem de causa, de qua pronuntiarit, cognoscat iterum. tum illud quidem commune: apud alium nos iudicem disputaturos de illius sententia non fuisse, neque enim emendari ab alio quam ipso fas esse; ceterum ex causa, ut quaeque permittet, aut ignorata quaedam aut defuisse testes aut (quod timidissime et, si nihil aliud plane fuerit, dicendum est) patronos non suffecisse succurret. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable