Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 11.1.82
lat quintilian phi001 perseus lat2
sunt enim casus quidam, qui hoc natura ipsa rei non indecens faciant: ut cum pater ex meretrice natum, quod duxerit meretricem in matrimonium, abdicat; scholastica materia sed non quae in foro non possit accidere. hic igitur multa non deformiter dicet: vel quod omnium sit votum parentum, ut honestiores quam sint ipsi liberos habeant, (nam et si filia nata, meretrix eam mater pudicam esse voluisset) vel quod humilior ipse fuerit, (licet enim huic ducere) vel quod non habuerit patrem qui moneret; Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable