Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 11.1.92
lat quintilian phi001 perseus lat2
adiiciendum etiam breviter videtur, quod fit ut dicendi virtutes diversissimae non solum suos amatores habeant, sed ab eisdem saepe laudentur. nam Cicero quodam loco scribit, id esse optimum, quod, cum te facile credideris consequi imitatione, non possis. alio vero, non id egisse, ut ita diceret, quomodo se quilibet posse confideret, sed quomodo nemo. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable