Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 11.1.93
lat quintilian phi001 perseus lat2
quod potest pugnare inter se videri. verum utrumque ac merito laudatur; causarum enim modo distat, quia simplicitas illa et velut securitas inadfectatae orationis mire tenues causas decet, maioribus illud admirabile dicendi genus magis convenit. in utroque eminet Cicero; ex quibus alterum imperiti se posse consequi credent, neutrum, qui intelligunt. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable