Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 11.2.1
lat quintilian phi001 perseus lat2
memoriam quidam naturae modo esse munus existimaverunt, estque in ea non dubie plurimum, sed ipsa excolendo sicut alia omnia augetur; et totus, de quo diximus adhuc, inanis est labor, nisi ceterae partes hoc velut spiritu continentur. nam et omnis disciplina memoria constat, frustraque docemur, si quidquid audimus praeterfluat; et exemplorum, legum, responsorum, dictorum denique factorumque velut quasdam copias, quibus abundare quasque in promptu semper habere debet orator, eadem illa vis praesentat. neque immerito thesaurus hic eloquentiae dicitur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable