Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 11.2.32
lat quintilian phi001 perseus lat2
illud neminem non iuvabit, iisdem quibus scripserit ceris ediscere. sequitur enim vestigiis quibusdam memoriam, et velut oculis intuetur non paginas modo, sed versus prope ipsos, estque cum dicit similis legenti. iam vero si litura aut adiectio aliqua atque mutatio interveniat, signa sunt quaedam, quae intuentes deerrare non possumus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable