LOGOI

Passage

Quintilian, Institutio Oratoria 11.2.41

lat quintilian phi001 perseus lat2

quare et pueri statim, ut praecepi, quam plurima ediscant, et, quaecunque aetas operam iuvandae studio memoriae dabit, devoret initio taedium illud et scripta et lecta saepius revolvendi et quasi eundem cibum remandendi. quod ipsum hoc fieri potest levius, si pauca primum et quae odium non adferant coeperimus ediscere, tum cotidie adiicere singulos versus, quorum accessio labori sensum incrementi non adferat, in summam ad infinitum usque perveniat, et poetica prius, tum oratorum, novissime etiam solutiora numeris et magis ab usu dicendi remota, qualia sunt iurisconsultorum.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable