Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 11.2.46
lat quintilian phi001 perseus lat2
inde interruptus actionis impetus et resistens ac salebrosa oratio; et qui dicit ediscenti similis, etiam omnem bene scriptorum gratiam perdit vel hoc ipso, quod scripsisse se confitetur. memoria autem facit etiam prompti ingenii famam, ut illa, quae dicimus, non domo attulisse sed ibi protinus sumpsisse videamur; quod et oratori et ipsi causae plurimum confert. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable