Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 11.2.48
lat quintilian phi001 perseus lat2
ergo quid sit optimum, neminem fugit. si vero aut memoria natura durior erit aut non suffragabitur tempus, etiam inutile erit ad omnia se verba adligare, cum oblivio unius eorum cuiuslibet aut deformem haesitationem aut etiam silentium inducat, tutiusque multo comprehensis animo rebus ipsis libertatem sibi eloquendi relinquere. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable