Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 11.3.121
lat quintilian phi001 perseus lat2
his accedunt vitia non naturae sed trepidationis, cum ore concurrente rixari, si memoria fefellerit aut cogitatio non suffragetur, quasi faucibus aliquid obstiterit, insonare, in adversum tergere nares, obambulare sermone inperfecto, resistere subito et laudem silentio poscere; quae omnia persequi prope infinitum est; sua enim cuique sunt vitia. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable