Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 11.3.139
lat quintilian phi001 perseus lat2
ut purpura recte descendat, levis cura est; notatur interim negligentia. latum habentium clavum modus est, ut sit paulum cinctis summissior. ipsam togam rotundam esse et apte caesam velim, aliter enim multis modis fiet enormis. pars eius prior mediis cruribus optime terminatur, posterior eadem portione altius qua cinctura. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable