Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 11.3.144
lat quintilian phi001 perseus lat2
palliolum sicut fascias, quibus crura vestiuntur, et focalia et aurium ligamenta sola excusare potest valetudo. sed haec amictus observatio, dum incipimus; procedente vero actu, iam paene ab initio narrationis, sinus ab humero recte velut sponte delabitur, et, cum ad argumenta ac locos ventum est, reicere a sinistro togam, deicere etiam, si haereat, sinum conveniet. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable