Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 11.3.154
lat quintilian phi001 perseus lat2
tria autem praestare debet pronuntiatio: conciliet, persuadeat, moveat, quibus natura cohaeret, ut etiam delectet. conciliatio fere aut commendatione morum, qui nescio quomodo ex voce etiam atque actione perlucent, aut orationis suavitate constat; persuadendi vis adfirmatione, quae interim plus ipsis probationibus valet. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable