LOGOI

Passage

Quintilian, Institutio Oratoria 11.3.160

lat quintilian phi001 perseus lat2

vitiosa enim sunt illa, intueri lacunaria, perfricare faciem et quasi improbam facere, tendere confidentia vultum aut, quo sit magis torvus, superciliis adstringere, capillos a fronte contra naturam retroagere, ut sit horror ille terribilis; tum, id quod Graeci frequentissime faciunt, crebro digitorum labiorumque motu commentari, dare excreare, pedem alterum longe proferre, partem togae sinistra tenere, stare diductum vel rigidum vel supinum vel incurvum vel humeris, ut luctaturi solent, ad occipitium ductis.

Provenance