Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 11.3.164
lat quintilian phi001 perseus lat2
argumentatio plerumque agilior et acrior et instantior consentientem orationi postulat etiam gestum, id est fortem celeritatem. instandum quibusdam in partibus et densanda oratio. egressiones fere lenes et dulces et remissae, raptus Proserpinae, Siciliae descriptio, Cn. Pompeii laus. neque enim mirum minus habere contentionis ea quae sunt extra quaestionem. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable