Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 11.3.175
lat quintilian phi001 perseus lat2
an non hoc misellus et pauperculus summissa atque contracta, fortis et uehemens et latro erecta et concitata voce dicendum est? accedit enim vis et proprietas rebus tali adstipulatione, quae nisi adsit, aliud vox, aliud animus ostendat.