LOGOI

Passage

Quintilian, Institutio Oratoria 11.3.21

lat quintilian phi001 perseus lat2

finditur etiam spiritus obiectu aliquo sicut lapillo tenues aquae, quarum cursus etiamsi ultra paulum coit, aliquid tamen cavi relinquit post id ipsum quod offenderat. humor quoque vocem ut nimius impedit, ita consumptus destituit. nam fatigatio, ut corpora, non ad praesens modo tempus, sed etiam in futurum adficit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable