Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 11.3.39
lat quintilian phi001 perseus lat2
sunt aliquando et sine respiratione quaedam morae etiam in periodis. ut enim illa in coetu vero populi Romani, negotium publicum gerens, magister equitum, et., multa membra habent (sensus enim sunt alii atque alii), sed unam circumductionem, ita paulum morandum in his intervallis, non interrumpendus est contextus. et e contrario spiritum interim recipere sine intellectu morae necesse est, quo loco quasi surripiendus est; alioqui si inscite recipiatur, non minus adferat obscuritatis quam vitiosa distinctio. virtus autem distinguendi fortasse sit parva; sine qua tamen esse nulla alia in agendo potest. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable