LOGOI

Passage

Quintilian, Institutio Oratoria 11.3.55

lat quintilian phi001 perseus lat2

est interim et longus et plenus et clarus satis spiritus, non tamen firmae intentionis ideoque tremulus, ut corpora, quae aspectu integra nervis parum sustinentur; id βρασμόν Graeci vocant. sunt qui spiritum cum stridore per raritatem dentium non recipiunt, sed resorbent. sunt qui crebro anhelitu et introrsum etiam clare sonante imitentur iumenta onere et iugo laborantia.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable