LOGOI

Passage

Quintilian, Institutio Oratoria 11.3.63

lat quintilian phi001 perseus lat2

itaque laetis in rebus plena et simplex et ipsa quodammodo hilaris fluit; at in certamine erecta totis viribus et velut omnibus nervis intenditur. atrox in ira et aspera ac densa et respiratione crebra; neque enim potest esse longus spiritus, cum immoderate effunditur. paulum in invidia facienda lentior, quia non fere ad hanc nisi inferiores confugiunt; at in blandiendo, fatendo, satisfaciendo, rogando, lenis et summissa.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable