LOGOI

Passage

Quintilian, Institutio Oratoria 11.3.75

lat quintilian phi001 perseus lat2

sed in ipso vultu plurimum valent oculi, per quos maxime animus eminet, ut citra motum quoque et hilaritate enitescant et tristitiae quoddam nubilum ducant. quin etiam lacrimas iis natura mentis indices dedit, quae aut erumpunt dolore aut laetitia manant. motu vero intenti, remissi, superbi, torvi, mites, asperi fiunt, quae, ut actus poposcerit, fingentur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable