Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 11.3.89
lat quintilian phi001 perseus lat2
abesse enim plurimum a saltatore debet orator, ut sit gestus ad sensus magis quam ad verba accommodatus; quod etiam histrionibus paulo gravioribus facere moris fuit. ergo ut ad se manum referre, cum de se ipso loquatur, et in eum quem demonstret intendere et aliqua his similia permiserim, ita non effingere status quosdam et quidquid dicet ostendere. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable