Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 11.3.91
lat quintilian phi001 perseus lat2
cum mihi comoedi quoque pessime facere videantur, quod, etiamsi iuvenem agant, cum tamen in expositione aut senis sermo, ut in Hydriae prologo, aut mulieris, ut in Georgo, incidit, tremula vel effeminate voce pronuntiant. adeo in illis quoque est aliqua vitiosa imitatio, quorum ars omnis constat imitatione. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable