Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 12.10.56
lat quintilian phi001 perseus lat2
nam id quoque plurimum refert, quomodo audire iudex velit, atque eius vultus saepe ipse rector est dicentis, ut Cicero praecipit. ideoque instandum iis quae placere intellexeris, resiliendum ab iis quae non recipientur. sermo ipse, qui facillime iudicem doceat, aptandus. nec id mirum sit, cum etiam testium personis aliqua mutentur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable