Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 12.10.64
lat quintilian phi001 perseus lat2
nam et Homerus brevem quidem cum iucunditate et propriam, id enim est non deerrare uerbis, et carentem supervacuis eloquentiam Menelao dedit, quae sunt virtutes generis illius primi, et ex ore Nestoris dixit dulciorem melle profluere sermonem, qua certe delectatione nihil fingi maius potest; sed summam expressurus in Ulixe facundiam et magnitudinem illi vocis et vim orationis niuibus hibernis et copia verborum atque impetu parem tribuit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable