Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 12.11.11
lat quintilian phi001 perseus lat2
quod si mente conceperint, huic quoque parti facilius accedent, ut ipsum iter neque impervium neque saltem durum putent. nam id, quod prius quodque maius est, ut boni viri simus, voluntate maxime constat; quam qui vera fide induerit, facile eas, quae virtutem docent, artes accipiet. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable