Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 12.11.13
lat quintilian phi001 perseus lat2
nam ut aqua piscibus, ut sicca terrenis, circumfusus nobis spiritus volucribus convenit, ita certe facilius esse oportebat secundum naturam quam contra eam vivere. cetera vero, etiamsi aetatem nostram non spatio senectutis sed tempore adolescentiae metiamur, abunde multos ad discendum annos habent. omnia enim breviora reddet ordo et ratio et modus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable