Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 12.2.21
lat quintilian phi001 perseus lat2
nam si regitur providentia mundus, administranda certe bonis viris erit res publica; si divina nostris animis origo, tendendum ad virtutem nec voluptatibus terreni corporis serviendum. an haec non frequenter tractabit orator? iam de auguriis, responsis, religione denique omni, de quibus maxima saepe in senatu consilia versata sunt, non erit ei disserendum, si quidem, ut nobis placet, futurus est vir civilis idem? quae denique intelligi saltem potest eloquentia hominis optima nescientis? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable