Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 12.2.27
lat quintilian phi001 perseus lat2
maius enim est opus atque praestantius, ad quod ipse tendit, et cuius est velut candidatus, si quidem est futurus cum vitae, tum etiam eloquentiae laude perfectus. quare in exemplum bene dicendi facundissimum quemque proponet sibi ad imitandum, moribus vero formandis quam honestissima praecepta rectissimamque ad virtutem viam deliget. exercitatione quidem utetur omni, sed tamen erit plurimus in maximis quibusque ac natura pulcherrimis. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable