Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 12.3.11
lat quintilian phi001 perseus lat2
verum ea, quae de moribus excolendis studioque iuris praecipimus, ne quis eo credat reprehendenda, quod multos cognovimus, qui taedio laboris, quem ferre tendentibus ad eloquentiam necesse est, confugerint ad haec deverticula desidiae. quorum alii se ad album ac rubricas transtulerunt et formularii vel, ut Cicero ait, leguleii quidam esse maluerunt, tanquam utiliora eligentes ea, quorum solam facilitatem sequebantur; Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable