Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 2.1.12
lat quintilian phi001 perseus lat2
et pro testibus et in testes, in mediis litium medullis versantur? arma sunt haec quodammodo praeparanda semper, ut iis, cum res poscet, utare. quae qui pertinere ad orationem non putabit, is ne statuam quidem inchoari credet, cum eius membra fundentur. neque hanc (ut aliqui putabunt) festinationem meam sic quisquam calumnietur, tanquam eum, qui sit rhetori traditus, abducendum protinus a grammaticis putem. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable