Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 2.1.3
lat quintilian phi001 perseus lat2
hinc ergo accidit, ut, quae alterius artis prima erant opera, facta sint alterius novissima, et aetas altioribus iam disciplinis debita in schola minore subsidat ac rhetoricen apud grammaticos exerceat. ita , quod est maxime ridiculum, non ante ad declamandi magistrum mittendus videtur puer quam declamare sciat. nos suum cuique professioni modum demus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable