Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 2.15.10
lat quintilian phi001 perseus lat2
ideoque diligentiores sibi sunt visi, qui, cum de rhetorice idem sentirent, existimaverunt eam vim dicendo persuadendi. quem finem Gorgias in eodem, de quo supra diximus, libro, velut coactus a Socrate facit; a quo non dissentit Theodectes, sive ipsius id opus est, quod de rhetorice nomine eius inscribitur, sive, ut creditum est, Aristotelis, in quo est, finem esse rhetorices ducere homines dicendo in id, quod actor velit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable