Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 2.17.34
lat quintilian phi001 perseus lat2
nec gubernandi, quia navalibus proeliis gubernator est gubernatori adversus; nec imperatoria, quia imperator cum imperatore contendit. item non evertit opus rhetorice, quod efficit. neque enim positum a se argumentum solvit orator sed ne rhetorice quidem, quia apud eos, qui in persuadendo finem putant, aut si quis (ut dixi) casus duos inter se bonos viros composuerit, verisimilia quaerentur; non autem, si quid est altero credibilius, id ei contrarium est, quod fuit credibile. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable