Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 2.4.12
lat quintilian phi001 perseus lat2
iucundus ergo tum maxime debet esse praeceptor, ut remedia, quae alioqui natura sunt aspera, molli manu leniantur; laudare aliqua, ferre quaedam, mutare etiam, reddita cur id fiat ratione, illuminare interponendo aliquid sui. nonnunquam hoc quoque erit utile, ipsum totas dictare materias, quas et imitetur puer et interim tanquam suas amet. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable