Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 2.4.21
lat quintilian phi001 perseus lat2
hinc illa quoque exercitatio subit comparationis, uter melior uterve deterior; quae quanquam versatur in ratione simili, tamen et duplicat materiam et virtutum vitiorumque non tantum naturam, sed etiam modum tractat. verum de ordine laudis contraque, quoniam tertia haec rhetorices pars est, praecipiemus suo tempore. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable