LOGOI

Passage

Quintilian, Institutio Oratoria 2.4.22

lat quintilian phi001 perseus lat2

communes loci (de iis loquor, quibus citra personas in ipsa vitia moris est perorare, ut in adulterum, aleatorem, petulantem) ex mediis sunt iudiciis et, si reum adiicias, accusationes; quanquam hi quoque ab illo generali tractatu ad quasdam deduci species solent, ut si ponatur adulter caecus, aleator pauper, petulans senex. habent autem nonnunquam etiam defensionem.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable