Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 3.11.6
lat quintilian phi001 perseus lat2
causa quoque ex causa, id est αἴτιον ἐξ αἰτίου nasci videtur, quale est: Occidit Agamemnonem Clytaemnestra, quia ille filiam communem immolaverat et captivam pellicem adducebat. iidem putant et sub una quaestione plures esse rationes, ut si Orestes et alteram adferat causam matris necatae, quod responsis sit impulsus; quot autem causas faciendi, totidem iudicationes; nam et haec erit iudicatio, an responsis parere debuerit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable